monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXIV <<<     >>> XXVI

Caput XXV

1 Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae.
2 Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, voluntate faceret suum, et eo iure, quo dicit apostolus: "Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier," uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa.
3 Nulla est hic cupido lasciviae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla gravida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri viro potius inputaret, etiam ibi demonstravit Abraham non se amatorem servum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugi pudicitiam custodisse nec voluptatem suam, sed voluntatem illius implevisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse.
4 Ait enim: "Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit."
O virum viriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!